Categorii

Călătoria Apostolică a Sfântului Părinte Francisc în Thailanda şi Japonia (19-26 Noiembrie 2019)

Angelus

Nagasaki

Duminică, 24 noiembrie 2019

 

 

Angelus Dómini nuntiávit Mariæ.

Et concépit de Spíritu Sancto.

 

Ave Maria…

 

Ecce ancílla Dómini.

Fiat mihi secúndum verbum tuum.

 

Ave Maria…

 

Et Verbum caro factum est.

Et habitávit in nobis.

 

Ave Maria…

 

Ora pro nobis, sancta Dei génetrix.

Ut digni efficiámur promissiónibus Christi.

 

Orémus.

Grátiam tuam, quǽsumus, Dómine, méntibus nostris infunde; ut qui, Ángelo nuntiánte, Christi Fílii tui incarnatiónem cognóvimus, per passiónem eius et crucem, ad resurrectiónis glóriam perducámur. Per eúndem Christum Dóminum nostrum.

Amen.

 

Gloria Patri… (ter)

 

Réquiem aetérnam dona eis, Dómine,

et lux perpétua lúceat eis.

 

Requiéscant in pace.

Amen.

 

Dominus vobiscum.

Et cum spiritu tuo.

 

Sit nomen Domini benedictum.

Ex hoc nunc et usque in sæculum.

 

Adiutorium nostrum in nomine Domini.

Qui fecit caelum et terram.

 

Benedicat vos omnipotens Deus,

Pater, + et Filius +, et Spiritus + Sanctus.

Amen.

 

Franciscus

Traducere de pr. dr. Mihai Pătraşcu

Ne spui părerea ta?

You must be logged in to post a comment.